monumenta.ch > Lucanus > sectio 133 > sectio 16 > sectio 138 > sectio 598 > sluMscr.Dresd.A.145.b.171 > sectio 264 > 3 > bnf17226.95 > sectio 66 > sectio 186 > uwbM.p.th.f.68.121 > sectio > sectio 11 > sectio 236 > sectio 257 > sectio 11 > csg51.72 > 17 > sectio 144 > sectio 665 > bnf9389.142 > sectio 7 > sectio 10 > csg458.174 > 104 > sectio 147 > sectio 197 > sectio 68 > uwbM.p.th.q.1a.48 > 27 > 32
Beda, De Natura Rerum, XXXI. De arcu coeli. <<<     >>> XXXIII. De imbribus.

Beda Venerabilis, De Natura Rerum, CAPUT XXXII. De nubibus. [

INC. AUCT. GLOSSAE.---Nubes coacto guttatim aere conglobantur. A nubibus ergo rapiuntur aquae maris, et iterum ab ipsis redduntur in terris. Sed ut esse dulces possint, in pluviis coquuntur igne solis. Alii autem dicunt, non tantummodo aquis maris nubes concrescere, sed etiam exhalatis terrae vaporibus nebulas adolescere, quibus densatis coactisque nubes altius surgere, atque iisdem labentibus pluvias effundere. Nubes autem apostoli significantur atque doctores. Pluviae ergo nubium, eloquia sunt apostolorum, quae quasi guttatim, id est, sentialiter veniunt, sed abundantius doctrinae fecunditatem infundunt.

IOAN. NOV. SCHOLIA.---Nubes coacto guttatim aere conglobantur, qui fumali levitate. Tradunt physici loca per quae imbres suspensae feruntur frigida esse per antiperistasin, qua proprietate naturae fit ut hiberno tempore putei ac subterranea loca tepeant, aestivo autem frigida sint. Igitur dum tepore solis continguntur maria, lacus et stagna, exhauriuntur vapores, et vi caloris tolluntur in sublimitatem nubium: hi propter frigus densantur in nubes, quae, humore nondum sese conglomerante, sua se vi et quadam inanitate istic sese sustinent: primum igitur propter humoris brevitatem non decidunt, ubi autem e nube congestus fit humor, propter pondus sese sustinere nequit, sed denuo ad terram fertur.

]


1 Nubes coacto guttatim aere conglobantur, qui [A, B, C, fumali.] naturali levitate vapores aquarum de terra marique sustollens, quandiu in minutissimis stillis consistunt, sua vi suspendit in altum, qua vel solis igne decocti vel aeris itinere mutati dulcescant, ut marinam aquam humo, vel dulcem marinis herbis infundentes, in contrarium solemus transferre saporem.
Beda Venerabilis HOME

bav1449.231 bnf1615.268 bnf8671.61 bnf11130.78 bnf13013.45 csg248.89 csg250.137 csg251.41